

Liber Job*
Caput 5: Versus 13
Qui apprehendit sapientes.[Ibid.]Quia consiliis Dei humana facta etiam tunc congrue serviunt cum resistunt, ut in venditione Joseph, ne adoraretur; in petitione praeputiorum a Saul, ut David exstingueretur; in morte Domini, ne omnes crederent in eum. Deus alia concedit propitius, alia permittit iratus: quae tunc in usum sui consilii vertit, ut quae ejus consilio repugnant, ejus consilio militent; et quod sine ejus voluntate geritur, ejus voluntati contrarium non sit, unde:Omnia quaecunque voluit, etc.